TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Lectio sancti Evangelii quae praecessit hodiernam, ita concluserat, quia locutus est docens in gazophylacio Dominus, quae voluit, et quae audistis: et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora ejus 1Joan. VIII, 20 . Hinc disputatum est dominico die, quod ipse donare dignatus est. Intimavimus Charitati vestrae quare dictum sit, Nondum venerat hora ejus; ne positum Christum sub aliqua necessitate fatali ulla impietas auderet improbe suspicari. Nondum enim venerat hora qua ex ordine suo, secundum ea quae praedicta sunt de illo, non mori cogeretur invitus, sed occideretur paratus.

Notes

  1. 1. Joan. VIII, 20