Clamat ergo nobis Dominus: Stabat enim, et clamabat, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Quid hoc esset, quando Evangelista exposuit, immorari non debemus. Unde enim dixerit Dominus, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat, et, Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae; consequenter exposuit Evangelista, dicens: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Est ergo sitis interior et venter interior, quia est homo interior. Et ille quidem interior invisibilis, exterior autem visibilis: sed melior interior quam exterior. Et quod non videtur, hoc plus amatur: constat enim plus amari hominem interiorem quam exteriorem. Unde hoc constat? Unusquisque in seipso probet. Quamvis enim qui male vivunt, animos suos corpori addicant; vivere tamen volunt, quod non est nisi animi, magisque seipsos indicant qui regunt, quam illa quae reguntur. Regunt enim animi, reguntur corpora. Gaudet quisque voluptate, et capit de corpore voluptatem: sed separa animum, nihil restat in corpore quod gaudeat; et si de corpore gaudet, animus gaudet. Si gaudet de domo sua, de se non debet gaudere? et si habet animus unde oblectetur extrinsecus, sine deliciis manet intrinsecus? Omnino constat plus amare hominem animam suam quam corpus suum. Sed et in alio homine plus amat homo animam quam corpus. Quid enim amatur in amico, ubi est amor sincerior et castior? Quid amatur in amico; animus, an corpus? Si fides amatur, animus amatur: si benevolentia amatur, benevolentiae sedes animus est: si hoc amas in altero, quia et ipse amat te, animum amas; quia non caro, sed animus amat. Ideo enim amas, quia te amat: quaere unde te amet, et vide quid ames. Pius ergo amatur, et non videtur.