TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum. Hic breviter dictum est: nam quemadmodum sit factum, apud alios evangelistas plenissime legitur 6Matth. XXI, 1-16; Marc. XI, 1-11, et Luc. XIX, 29-48. Adhibetur autem huic facto propheticum testimonium, ut appareret quod maligni principes Judaeorum eum non intelligebant, in quo implebantur quae legebant. Invenit ergo Jesus asellum, et sedit super eum: sicut scriptum est, Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. In illo ergo populo erat filia Sion: ipsa est Jerusalem quae Sion. In illo, inquam, populo reprobo et caeco, erat tamen filia Sion, cui diceretur, Noli timere: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. Haec filia Sion cui divinitus ista dicuntur, in illis erat ovibus quae vocem pastoris audiebant; in illa erat multitudine quae Dominum venientem tanta devotione laudabat, tanto agmine deducebat. Ei dictum est, Noli timere: illum agnosce qui a te laudatur, et noli trepidare cum patitur; quia ille sanguis funditur, per quem tuum delictum deleatur, et vita reddatur. Sed pullum asinae in quo nemo sederat (hoc enim apud alios evangelistas invenitur) intelligimus populum Gentium, qui Legem Domini non acceperat. Asinam vero (quia utrumque jumentum Domino adductum est) plebem ejus quae veniebat ex populo Israel, non indomitam plane, sed quae praesepe Domini agnovit.

Notes

  1. 6. Matth. XXI, 1-16; Marc. XI, 1-11, et Luc. XIX, 29-48