Recede ergo ab ista carnis prudentia, et quaeramus quemadmodum dictum sit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Quaeramus, si digni sumus qui apprehendamus. Fateor enim, magna res est, ardua omnino, videre Patrem facientem per Filium, non singula opera facientem Patrem et Filium sed quodlibet opus Patrem per Filium, ut nulla opera fiant vel a Patre sine Filio, vel a Filio sine Patre: quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quibus in fundamento fidei firmissime constitutis, jam quale est videre, quia non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem? Quaeris, ut opinor, nosse Filium facientem; quaere prius nosse Filium videntem. Certe enim quid ait? Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Intende quod dixit, nisi quod viderit Patrem facientem. Praecedit visio, et sequitur effectio: videt enim ut faciat. Tu quid quaeris jam nosse quomodo faciat, dum nondum scias quomodo videat? Quid curris ad id quod posterius est, relicto quod prius est? Videntem se dixit et facientem; non, facientem et videntem: quia non potest a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Vis ut explicem tibi quomodo faciat? Tu mihi explica quomodo videat. Si hoc tu explicare non potes, nec ego illud: si hoc tu percipere nondum es idoneus, nec ego illud. Uterque ergo nostrum quaerat, uterque pulset, ut uterque accipere mereatur. Quid quasi doctus calumniaris indocto? Ego ad faciendum, tu ad videndum, ambo indocti a magistro quaeramus, non in schola ejus pueriliter litigemus. Tamen simul jam didicimus quia omnia per ipsum facta sunt. Ergo manifestum est quia non alia opera facit Pater, quae videat Filius, ut ipse faciat similia: sed eadem opera facit Pater per Filium, quia omnia per Verbum facta sunt. Jam quomodo faciat Deus quis novit? Non dico quomodo fecerit mundum, sed quomodo fecerit oculum tuum, cui carnaliter inhaerens, visibilia invisibilibus comparas. Talia enim de Deo cogitas, qualia his oculis videre consuesti. Si autem istis oculis videri posset Deus, non diceret, Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt 6Matth. V, 8 . Ergo habes oculum corporis ad videndum fabrum, sed nondum habes oculum cordis ad videndum Deum: ideo quod soles videre in fabro, transferre vis ad Deum. Pone in terra terrena, sursum cor.