Quod autem ait, Cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotes; si quaeris quid missum sit in cor Judae: hoc utique, ut traderet eum. Missio ista, spiritualis suggestio est: non fit per aurem, sed per cogitationem; ac per hoc non corporaliter, sed spiritualiter. Neque enim spirituale quod dicitur, semper in laude accipiendum est. Novit Apostolus quaedam spiritualia nequitiae in coelestibus, adversus quae nobis colluctationem esse testatur 9Ephes. VI, 12: non autem essent etiam maligna spiritualia, si non essent etiam maligni spiritus. A spiritu enim spiritualia nominantur. Sed quomodo ista fiant, ut diabolicae suggestiones immittantur, et humanis cogitationibus misceantur, ut eas tanquam suas deputet homo, unde scit homo? Nec dubitandum est etiam bonas suggestiones a bono spiritu ita latenter ac spiritualiter fieri: sed interest quibusnam earum mens humana consentiat, divino auxilio vel deserta per meritum, vel adjuta per gratiam. Factum ergo jam fuerat in corde Judae per immissionem diabolicam, ut traderet discipulus magistrum, sed quem non didicerat Deum. Jam talis venerat ad convivium, explorator Pastoris, insidiator Salvatoris, venditor Redemptoris; jam talis venerat, et videbatur, et tolerabatur, et se ignorari arbitrabatur: quia in eo quem volebat fallere, fallebatur. At ille isto in ipso corde intus inspecto, nesciente scienter utebatur.