Vos, inquit, vocatis me, Magister, et Domine: et bene dicitis; sum etenim. Bene dicitis, quia verum dicitis; sum quippe quod dicitis. Homini praeceptum est, Non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui 3Prov. XXVII, 2 . Periculosum est enim sibi placere, cui cavendum est superbire. Ille autem qui super omnia est, quantumcumque se laudet, non se extollit excelsus: nec potest recte dici arrogans Deus. Nobis namque expedit eum nosse, non illi: nec eum quisque cognoscit, si non se indicet ipse qui novit. Si ergo non se laudando quasi arrogantiam vitare voluerit, nobis sapientiam denegabit. Et magistrum quidem quod se esse dicit, nemo reprehenderet, etiam qui eum nihil esse aliud quam hominem crederet; quoniam id profitetur quod et ipsi homines in quibuslibet artibus usque adeo sine arrogantia profitentur, ut professores vocentur. Quod vero dominum et ipse se dicit discipulorum suorum, cum sint illi etiam secundum saeculum ingenui, quis ferat in homine? Sed Deus loquitur. Nulla est hic elatio tantae celsitudinis, nullum mendacium veritatis: nobis subjacere illi utile est celsitudini, nobis servire utile est veritati. Quod se Dominum dicit, non illi vitium est, sed nobis beneficium. Cujusdam saecularis auctoris verba laudantur, quia dixit, « Cum omnis arrogantia odiosa est, « tum illa ingenii et eloquentiae multo molestissima » 4Cic. in Q. Caecilium: et tamen idem ipse cum de sua eloquentia loqueretur, « Dicerem, inquit, perfectam, si ita judicarem; nec in veritate crimen arrogantiae pertimescerem » 5Id. in Oratore. Si igitur ille homo eloquentissimus in veritate arrogantiam non timeret, quomodo arrogantiam ipsa veritas timet? Dicat se Dominum qui Dominus est, dicat verum qui veritas est; ne non discam ego quod utile est, dum tacet ille quod est. Beatissimus Paulus, non utique unigenitus Dei Filius, sed unigeniti Dei Filii servus et apostolus; non veritas, sed particeps veritatis; ait libere et constanter, Et si voluero gloriari, non ero insipiens; veritatem enim dico 6II Cor. XII, 6 . Neque enim in seipso, sed in ipsa veritate quae superior est ipso, et humiliter et veraciter gloriaretur: quoniam et ipse praecepit ut qui gloriatur in Domino glorietur 7I Cor. I, 31. Itane non timeret insipientiam, si gloriari vellet amator sapientiae; et in gloria sua timeret insipientiam ipsa sapientia? Non timuit arrogantiam qui dixit, In Domino laudabitur anima mea 8Psal. XXXIII, 3 ; et in laude sua timeret arrogantiam potestas Domini, in qua laudatur anima servi? Vos, inquit, vocatis me, Magister, et Domine: et bene dicitis; sum etenim. Ideo bene dicitis, quia sum: nam si non essem quod dicitis, male diceretis, etiamsi me laudaretis. Quomodo ergo negaret veritas, quod dicunt discipuli veritatis? quomodo quod dicunt qui didicerunt, negaret ipsa unde didicerunt? Quomodo fons negat quod bibens praedicat? quomodo lux occultat quod videns indicat?
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 3. Prov. XXVII, 2
- 4. Cic. in Q. Caecilium
- 5. Id. in Oratore
- 6. II Cor. XII, 6
- 7. I Cor. I, 31
- 8. Psal. XXXIII, 3