TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Proinde respuendi sunt a corde christiano, qui putant ideo dictum multas esse mansiones, quia extra regnum coelorum erit aliquid, ubi maneant beati innocentes qui sine Baptismo ex hac vita emigrarunt, quia sine illo in regnum coelorum intrare non poterunt. Haec fides non est fides, quoniam non est vera et catholica fides. Itane tandem stulti homines, et carnalibus cogitationibus excaecati, cum reprobandi essetis, si mansionem non dico Petri et Pauli vel cujuslibet Apostolorum, sed cujuscumque parvuli baptizati a regno coelorum separaretis; non vos putatis esse reprobandos, qui domum Dei Patris inde separatis? Non enim ait Dominus, In universo mundo, aut, in universa creatura, aut, in vita vel beatitudine sempiterna mansiones multae sunt; sed, In domo, inquit, Patris mei mansiones multae sunt. Nonne ista est domus ubi aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis 6II Cor. V, 1? Nonne ista est domus de qua cantamus Domino, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 7Psal. LXXXIII, 5 ? Ergone vos non domum cujusque baptizati fratris, sed domum ipsius Dei Patris, cui omnes fratres dicimus, Pater noster, qui es in coelis 8Matth. VI, 9 , a regno separare coelorum, aut eam sic dividere audebitis, ut aliquae mansiones ejus sint in regno coelorum, aliquae autem extra regnum coelorum? Absit, absit ut qui volunt habitare in regno coelorum, in hac stultitia velint habitare vobiscum: absit, inquam, ut cum omnis domus regnantium filiorum non sit alibi nisi in regno, ipsius regiae domus pars aliqua non sit in regno.

Notes

  1. 6. II Cor. V, 1
  2. 7. Psal. LXXXIII, 5
  3. 8. Matth. VI, 9