TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Attende caetera. Nunc, inquit, judicium est mundi. Quid ergo exspectandum est in fine saeculi? Sed in fine quod exspectatur judicium, erit judicandorum vivorum et mortuorum, judicium erit praemiorum poenarumque aeternarum. Quale ergo nunc judicium est? Jam in superioribus lectionibus quantum potui, commonui Charitatem vestram, dici etiam judicium non damnationis, sed discretionis: unde scriptum est, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 5Psal. XLII, 1 . Multa autem sunt judicia Dei: unde dicitur in Psalmo, Judicia tua abyssus multa 6Psal. XXXV, 7 . Dicit etiam Apostolus, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus 7Rom. XI, 33 ! Ex quibus judiciis etiam hoc est quod hic ait Dominus, Nunc judicium est mundi; servato illo judicio in fine, ubi novissime vivi et mortui judicandi sunt. Possidebat ergo diabolus genus humanum, et reos suppliciorum tenebat chirographo peccatorum; dominabatur in cordibus infidelium, ad creaturam colendam, deserto Creatore, deceptos captivosque pertrahebat: per Christi autem fidem, quae morte ejus et resurrectione firmata est, per ejus sanguinem, qui in remissionem fusus est peccatorum, millia credentium a dominatu liberantur diaboli, Christi corpori copulantur, et sub tanto capite uno ejus Spiritu fidelia membra vegetantur. Hoc vocabat judicium, hanc discretionem, hanc a suis redemptis diaboli expulsionem.

Notes

  1. 5. Psal. XLII, 1
  2. 6. Psal. XXXV, 7
  3. 7. Rom. XI, 33