TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sane quaedam quamvis in nomine ejus petamus, id est secundum Salvatorem et secundum magistrum petamus; non tunc quando petimus facit, sed tamen facit. Neque enim quia et illud petimus ut veniat regnum Dei, propterea non facit quod petimus, quia non statim cum illo in aeternitate regnamus: differtur enim quod petimus, non negatur. Verumtamen orantes tanquam seminantes non deficiamus; tempore enim proprio metemus 9Galat. VI, 9. Et simul petamus quando bene petimus, ut non faciat quod non bene petimus; quia et ad hoc pertinet quod in eadem oratione dominica dicimus, Ne nos inferas in tentationem 10Matth. VI, 9-13 . Neque enim parva est tentatio, si contra tuam sit causam tua postulatio. Non autem negligenter audiendum est, quod Dominus, ne quisquam eum putaret quod se promisit facere petentibus, sine Patre esse facturum, cum dixisset, Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, continuo subjecit, Ut glorificetur Pater in Filio, si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam. Nullo modo igitur sine Patre hoc Filius facit, quandoquidem ut in illo Pater glorificetur, propterea facit. Facit ergo Pater in Filio, ut Filius glorificetur in Patre: et facit Filius in Patre, ut Pater glorificetur in Filio; quoniam unum sunt Pater et Filius.

Notes

  1. 9. Galat. VI, 9
  2. 10. Matth. VI, 9-13