TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Certi sacramenti gratia, videtur matrem de qua sponsus processit, non agnoscere, et dicere illi, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Quid est hoc? ideone venit ad nuptias, ut doceret matres contemni? Utique ad cujus nuptias venerat, ideo ducebat uxorem, ut filios procrearet; et ab eis quos ut procrearet optabat, utique honorari cupiebat: ille ergo venerat ad nuptias, ut exhonoraret matrem, cum propter filios habendos, quibus reddere honorem parentibus imperat Deus, ipsae nuptiae celebrentur, et ducantur uxores? Procul dubio, fratres, latet ibi aliquid. Nam tanta res est, ut quidam, quos cavendos praemonuit Apostolus, sicut supra commemoravimus, dicens, Timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in Christo, derogantes Evangelio, et dicentes quod Jesus non sit natus de Maria Virgine, hinc argumentum sumere conarentur erroris sui, ut dicerent, Quomodo erat mater ejus, cui dixit, Quid mihi et tibi est, mulier? Respondendum ergo est eis, et disserendum quare hoc dixerit Dominus; ne sibi aliquid adversus sanam fidem insanientes invenisse videantur, unde sponsae virginis castitas corrumpatur, id est, unde fides Ecclesiae violetur. Revera enim, fratres, corrumpitur fides eorum qui praeponunt mendacium veritati. Nam isti qui videntur sic honorare Christum, ut negent eum carnem habuisse, nihil aliud eum quam mendacem praedicant. Qui ergo mendacium aedificant in hominibus, quid ab eis expellunt, nisi veritatem? Immittunt diabolum, excludunt Christum; immittunt adulterum, excludunt sponsum: paranymphi scilicet, vel potius lenones serpentis. Ad hoc enim loquuntur ut serpens possideat, Christus excludatur. Quomodo possidet serpens? Quando possidet mendacium. Quando possidet falsitas, serpens possidet: quando possidet veritas, Christus possidet. Ipse enim dixit, Ego sum veritas 9Joan. XIV, 6 : de illo autem dixit, Et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo 10Id. VIII, 44 . Sic est autem veritas Christus, ut totum verum accipias in Christo. Verum Verbum, Deus aequalis Patri, vera anima, vera caro, verus homo, verus Deus, vera nativitas, vera passio, vera mors, vera resurrectio. Si aliquid horum dixeris falsum, intrat putredo, de veneno serpentis nascuntur vermes mendaciorum, et nihil integrum remanebit.

Notes

  1. 9. Joan. XIV, 6
  2. 10. Id. VIII, 44