Quod ergo dicebam, fratres, quia ad omnes gentes pertinet prophetia: volo enim alium sensum ostendere in eo quod dictum est, Capientes metretas binas vel ternas: ad omnes, inquam, gentes pertinet prophetia; modo commemoravimus demonstratum in Adam, qui est forma futuri. Quis autem nesciat quod de illo exortae sunt omnes gentes: et in ejus vocabulo quatuor litteris, quatuor orbis terrarum partes per graecas appellationes demonstrantur? Si enim graece dicantur, Oriens, Occidens, Aquilo, Meridies, sicut eas plerisque locis sancta Scriptura commemorat; in capitibus verborum invenis Adam: dicuntur enim graece quatuor memoratae mundi partes ἀνατολὴ, δύσις, ἄρκτος, μεσημβρία. Ista quatuor nomina si tanquam versus quatuor sub invicem scribas, in eorum capitibus Adam legitur. Hoc in Noe propter arcam figuratum est, in qua erant omnia animalia, quae significabant omnes gentes: hoc in Abraham, cui apertius dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes: hoc in David, de cujus Psalmis, ut alia omittam, modo cantavimus, Surge, Deus, judica terram; quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus. Cui enim Deo dicitur, Surge, nisi ei qui dormivit? Surge, Deus, judica terram. Tanquam diceretur, Dormisti, judicatus a terra; surge, ut judices terram. Et quo pertinet illa prophetia, Quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus?