TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quare ergo dixit, Nondum venit hora mea? Magis quia in potestate habebat quando moreretur, nondum videbat esse opportunum ut illa potestate uteretur. Quomodo nos, fratres, verbi gratia, sic loquimur, Jam certa hora est, qua exeamus ut celebremus sacramenta? Si ante exeamus quam opus est, nonne perversi et praeposteri sumus? Quia ergo non facimus, nisi quando opportunum est; propterea in his agendis, cum ita loquimur, fatum consideramus? Quid est ergo, Nondum venit hora mea? Quando ego scio opportunum me pati, quando passio mea utilis erit, nondum venit ipsa hora; tunc voluntate patiar: ut utrumque serves, et, Nondum venit hora mea; et, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. Venerat ergo habens in potestate quando moreretur. At si ante moreretur quam discipulos elegisset, certe praeposterum esset: si esset homo qui non haberet in potestate horam suam, posset ante mori quam discipulos elegisset; et si forte moreretur jam electis eruditisque discipulis, praestaretur ei, non ipse hoc faceret. At vero qui venerat in manu habens quando iret, quando rediret, quo usque excurreret, cui paterent inferi, non tantum morienti, sed et resurgenti, ut nobis ostenderet spem immortalitatis Ecclesiae suae, in capite ostendit quod membra exspectare deberent. Resurget etiam in caeteris membris, qui resurrexit in capite. Hora ergo nondum venerat, opportunitas nondum erat. Vocandi erant discipuli, annuntiandum erat regnum coelorum, faciendae erant virtutes, commendanda erat divinitas Domini in miraculis, commendanda erat humanitas Domini in ipsa compassione mortalitatis. Ille enim qui esuriebat, quia homo erat, pavit quinque panibus tot millia, quia Deus erat: qui dormiebat, quia homo erat, ventis et fluctibus imperabat, quia Deus erat. Haec omnia commendanda erant prius, ut esset quod scriberent Evangelistae, quod praedicaretur Ecclesiae. At ubi tantum fecit, quantum sufficere judicavit; venit hora non necessitatis, sed voluntatis, non conditionis, sed potestatis.