Confessus est ergo Joannes, sicut audistis, quia cum discipulos multos faceret Jesus, et perferretur ad eum veluti ut instigaretur; quasi invido enim narraverunt, Ecce ille facit plures discipulos quam tu: ille confessus est quid esset, et inde meruit ad ipsum pertinere, quia non est ausus se dicere quod est ille. Hoc ergo dixit Joannes, « Non potest homo accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de coelo. » Ergo Christus dat, homo accipit. « Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus, sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi » 2Id. III, 26-29. Non sibi gaudium fecit de se. Qui enim vult gaudere de se, tristis erit: qui autem de Deo vult gaudere, semper gaudebit; quia Deus sempiternus est. Vis habere gaudium sempiternum? Inhaere illi qui sempiternus est. Talem se dixit Joannes. Propter vocem sponsi gaudet amicus sponsi, ait, non propter vocem suam: et stat, et audit eum. Si ergo cadit, non audit eum: de illo enim quodam qui cecidit, dictum est, Et in veritate non stetit 3Joan. VIII, 44 ; de diabolo dictum est. Ergo stare debet amicus sponsi et audire. Quid est stare? Permanere in gratia ejus quam accepit. Et audit vocem ad quam gaudeat. Sic erat Joannes: noverat unde gaudebat, non sibi arrogabat quod ipse non erat; sciebat illuminatum se, non illuminatorem. Erat autem lumen verum, ait Evangelista, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 4Id. I, 9 . Si ergo omnem hominem, et ipsum Joannem; quia et ipse de hominibus. Etenim quamvis nemo exsurrexerit major Joanne in natis mulierum 5Matth. XI, 11, unus tamen et ipse ex his qui nati sunt ex mulieribus. Numquid comparandus est ei qui, quia voluit, natus est; et ideo novo partu, quia novus natus? Ambae enim generationes Domini inusitatae sunt, et divina et humana: divina non habet matrem, humana non habet patrem. Ergo unus de caeteris Joannes, sed tamen majoris gratiae, ita ut in natis mulierum nemo exsurgeret major illo, tantam testificationem tribuit Domino nostro Jesu Christo, ut illum dicat sponsum, se amicum sponsi, non dignum tamen solvere corrigiam calceamenti ipsius. Hinc audivit jam multa Charitas vestra: quod sequitur videamus; aliquantum enim spissum est ad intelligendum. Sed quoniam dicit ipse Joannes, quia non potest homo accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de coelo; quidquid non intellexerimus, rogemus eum qui dat de coelo: quia homines sumus, et non possumus accipere quidquam, nisi ille dederit qui homo non est.