TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Denique sequitur, et hoc apertius insinuare non desinit: Sermo, inquit, tuus veritas est. Quid aliud dixit, quam, Ego veritas sum? Graecum quippe Evangelium λόγος habet, quod etiam ibi legitur, ubi dictum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et utique Verbum ipsum novimus unigenitum Dei Filium, quod caro factum est, et habitavit in nobis 5Id. I, 1, 14 . Unde et hic poni potuit, et in quibusdam codicibus positum est, Verbum tuum veritas est; sicut in quibusdam codicibus etiam ibi scriptum est In principio erat sermo. In graeco autem sine ulla varietate, et ibi et hic λόγος est. Sanctificat itaque Pater in veritate, id est, in Verbo suo, in Unigenito suo, suos haeredes ejusque cohaeredes.

Notes

  1. 5. Id. I, 1, 14