TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christo autem discedente corporaliter, non solum Spiritus sanctus, sed et Pater et Filius illis adfuit spiritualiter. Nam si ab eis sic abscessit Christus, ut pro illo, non cum illo in eis esset Spiritus sanctus; ubi est ejus promissio dicentis, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 10Matth. XXVIII, 20 ; et, Veniemus ad eum ego et Pater, et mansionem apud eum faciemus 11Joan. XIV, 23 : cum et Spiritum sanctum ita se promiserit esse missurum, ut cum eis esset in aeternum? Ac per hoc cum ex carnalibus vel animalibus essent spirituales futuri, profecto et Patrem et Filium et Spiritum sanctum capacius fuerant habituri. In nullo autem credendus est esse Pater sine Filio et Spiritu sancto, aut Pater et Filius sine Spiritu sancto, aut Filius sine Patre et Spiritu sancto, aut sine Patre et Filio Spiritus sanctus, aut Pater et Spiritus sanctus sine Filio: sed ubi eorum quilibet unus, ibi Trinitas Deus unus. Oportebat autem ita insinuari Trinitatem, ut quamvis nulla esset diversitas substantiarum, singillatim tamen commendaretur distinctio personarum; ubi eis qui recte intelligunt, nunquam videri potest separatio naturarum.

Notes

  1. 10. Matth. XXVIII, 20
  2. 11. Joan. XIV, 23