TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dominus autem quid responderit, hoc potius et intentius audiamus, ne et nos ipsi servi inveniamur. Respondit enim eis Jesus: Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Servus est, utinam hominis et non peccati. Quis non sub his verbis contremiscat? Praestet nobis Dominus Deus noster, id est et mihi et vobis, ut pro sententia loquar de hac libertate appetenda, et de illa servitute vitanda. Amen, amen dico vobis, Veritas dicit: et quale est Domini Dei nostri dicere, Amen, amen dico vobis? Multum commendat quod ita pronuntiat; quodammodo, si dici fas est, juratio ejus est, Amen, amen dico vobis. Amen quippe interpretatur, Verum: et tamen non est interpretatum, cum potuisset dici, Verum dico vobis. Nec graecus hoc interpres ausus est facere, nec latinus: nam hoc verbum quod est Amen, nec graecum est nec latinum, sed hebraeum. Sic mansit, non est interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti: non ut esset negatum, sed ne vilesceret nudatum. Nec semel tamen, sed bis a Domino dictum est, Amen, amen dico vobis. Jam quantum hoc commendatum sit, ex ipsa geminatione cognoscite.