TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cum haec ergo dixisset Dominus noster Jesus Christus, responderunt Judaei: Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum. Antequam veniret Dominus noster Jesus Christus, multas ante se lucernas propheticas accendit et misit. De his etiam erat Joannes Baptista, cui tam magnum ipsum lumen, quod est Dominus Christus, perhibuit testimonium, quale nulli hominum: ait enim, In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista 2Matth. XI, 11 . Hic tamen, quo nemo erat major in natis mulierum, dicit de Domino Jesu Christo: Ego quidem baptizo vos in aqua; qui autem venit, fortior me est, cujus non sum dignus calceamentum solvere 3Joan. I, 26, 27 . Videte quemadmodum se lucerna diei submittat. Lucernam vero ipsum Joannem fuisse Dominus ipse testatur: Ille erat, inquit, lucerna ardens et lucens; et vos voluistis ad horam exsultare in lumine ejus 4Id. V, 35 . Quando autem dixerunt Judaei Domino, Dic nobis, in qua potestate ista facis? sciens Dominus quia Joannem Baptistam pro magno haberent, et quod ipse quem pro magno habebant, eis de Domino testimonium perhibuisset, respondit eis: Interrogabo et ego vos unum sermonem: dicite mihi, Baptismus Joannis unde est? de coelo, an ex hominibus? Turbati illi intra semetipsos cogitabant, quia si dicerent, Ab hominibus, lapidari possent a turba, quae Joannem prophetam esse credebat: si dicerent, De coelo, responderet eis, Ille quem confitemini de coelo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit, et ab illo audistis in qua ego ista faciam potestate. Viderunt ergo, quodlibet horum respondissent, in laqueum se casuros; et dixerunt, Nescimus. Et Dominus eis: Nec ego dico vobis, in qua potestate ista facio 5Matth. XXI, 23-27 . Non vobis dico quod scio, quia non vultis fateri quod scitis. Justissime utique repulsi, confusi abscesserunt: et impletum est quod in Psalmo per Prophetam dicit Deus Pater, Paravi lucernam Christo meo, id est, ipsum Joannem; inimicos ejus induam confusione 6Psal. CXXXI, 17, 18 .

Notes

  1. 2. Matth. XI, 11
  2. 3. Joan. I, 26, 27
  3. 4. Id. V, 35
  4. 5. Matth. XXI, 23-27
  5. 6. Psal. CXXXI, 17, 18