TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. Ecce dictum est etiam quid pranderent: de quo prandio aliquid suave ac salubre dicemus et nos, si pascat et nos. Superius narratum est quod isti discipuli, quando descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Ubi non est intelligendum etiam superpositum panem fuisse prunis, sed tantum subaudiendum, Viderunt. Quod verbum si repetamus eo loco ubi subaudiendum est, ita totum dici potest: Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem viderunt. Vel ita potius: Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, viderunt et panem. Jubente etiam Domino attulerunt et de piscibus quos ipsi ceperant; quod eos fecisse quamvis a narrante non esset expressum, tamen Dominum jussisse non tacitum est. Ait enim: Afferte de piscibus quos apprehendistis nunc 1Joan. XXI, 9, 10 . Et utique jubente illo eos non fecisse quis credat? Hinc ergo fecit prandium Dominus illis septem discipulis suis, de pisce scilicet quem prunis superpositum viderant, huic adjungens ex illis quos ceperant, et de pane quem nihilominus eos vidisse narratum est. Piscis assus, Christus est passus. Ipse est et panis qui de coelo descendit 2Id. VI, 41. Huic incorporatur Ecclesia ad participandam beatitudinem sempiternam. Propter quod dictum est, Afferte de piscibus quos apprehendistis nunc; ut omnes qui hanc spem gerimus, per illum septenarium numerum discipulorum, per quem potest hoc loco nostra universitas intelligi figurata, tanto Sacramento nos communicare nossemus, et eidem beatitudini sociari. Hoc Domini prandium est cum discipulis suis, ad quod Joannes Evangelium suum, cum haberet de Christo alia multa quae diceret, magna, ut existimo, et rerum magnarum contemplatione concludit. Hic enim Ecclesia qualis in solis bonis futura est, significatur per capturam centum quinquaginta trium piscium; et eis qui haec credunt, sperant, diligunt, participatio tantae beatitudinis per hoc prandium demonstratur.

Notes

  1. 1. Joan. XXI, 9, 10
  2. 2. Id. VI, 41