TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mirantur autem quia commoventur potestates christianae adversus detestandos dissipatores Ecclesiae. Non ergo moverentur? Et quomodo redderent rationem de imperio suo Deo? Intendat Charitas vestra quid dicam, quia pertinet hoc ad reges saeculi christianos, ut temporibus suis pacatam velint matrem suam Ecclesiam, unde spiritualiter nati sunt. Legimus Danielis visiones et gesta prophetica. Tres pueri in igne laudaverunt Dominum: miratus est Nabuchodonosor rex laudantes Deum pueros, et circa eos ignem innocentem; et cum admiratus esset, quid ait Nabuchodonosor rex, non vel Judaeus vel circumcisus, ille qui statuam suam erexerat, et ad eam adorandam omnes coegerat; tamen laudibus trium puerorum commotus, ubi vidit majestatem Dei praesentis in igne, quid ait? « Et ego proponam decretum omnibus tribubus et linguis in omni terra. » Quale decretum? « Quicumque dixerint blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, in interitum erunt, et domus eorum in perditionem » 30Dan. III. Ecce quomodo saevit rex alienigena, ne blasphemetur Deus Israel, quia potuit tres pueros de igne liberare: et nolunt ut saeviant reges christiani, quia Christus exsufflatur, a quo non tres pueri, sed orbis terrarum cum ipsis regibus a gehennarum igne liberatur? Nam tres illi pueri, fratres mei, liberati sunt ab igne temporali. Numquid non ipse est Deus Machabaeorum, qui et trium puerorum? Illos ab igne liberavit: illi in tormentis igneis corpore defecerunt, sed in legitimis mandatis animo permanserunt. Illi aperte liberati sunt, illi occulte coronati sunt 31II Machab. VII. Plus est liberari de flamma gehennarum, quam de fornace potestatis humanae. Si ergo Nabuchodonosor rex laudavit et praedicavit et gloriam dedit Deo. quia liberavit de igne tres pueros, et tantam gloriam dedit, ut decretum mitteret per regnum suum, Quicumque dixerint blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, in interitum erunt, et domus eorum in perditionem: quomodo isti reges non moveantur, qui non tres pueros attendunt liberatos de flamma, sed seipsos liberatos de gehenna, quando vident Christum, a quo liberati sunt, exsufflari in Christianis, quando audiunt dici christiano, Dic te non esse christianum? Talia facere volunt, et saltem talia pati nolunt.

Notes

  1. 30. Dan. III
  2. 31. II Machab. VII