TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici? Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? Quid ista responsione verius, mansuetius, justius? Ejus est enim de quo prophetica vox praecesserat, Intende, et prospere procede, et regna; propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam 13Psal. XLIV, 5 . Si cogitemus quis acceperit alapam, nonne vellemus eum qui percussit, aut coelesti igne consumi, aut terra dehiscente sorberi, aut correptum daemonio volutari, aut aliqua hujusmodi qualibet poena, venetiam graviore puniri? Quid enim horum per potentiam jubere non potuisset per quem factus est mundus, nisi patientiam nos docere maluisset qua vincitur mundus? Hic dicet aliquis: Cur non fecit quod ipse praecepit 14Matth. V, 39? percutienti enim non sic respondere, sed maxillam debuit alteram praebere. Quid quod et veraciter, mansuete, justeque respondit, et non solum alteram maxillam iterum percussuro, sed totum corpus figendum praeparavit in ligno? Et hinc potius demonstravit, quod demonstrandum fuit, sua scilicet magna illa praecepta patientiae non ostentatione corporis, sed cordis praeparatione facienda. Fieri enim potest ut alteram maxillam visibiliter praebeat homo et iratus. Quanto ergo melius et respondet vera placatus, et ad perferenda graviora tranquillo animo fit paratus? Beatus est enim qui in omnibus quae injuste pro justitia patitur, potest veraciter dicere, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: hinc fit quippe quod sequitur, Cantabo et psallam 15Psal. LVI, 8 ; quod Paulus et Barnabas etiam in vinculis durissimis facere potuerunt.

Notes

  1. 13. Psal. XLIV, 5
  2. 14. Matth. V, 39
  3. 15. Psal. LVI, 8