TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum; sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non ejicerentur: dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Videte quemadmodum notaverit Evangelista et improbaverit quosdam, quos tamen in eum credidisse dixit: qui in hoc ingressu fidei si proficerent, amorem quoque humanae gloriae proficiendo superarent, quem superaverat Apostolus, dicens, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo 30Galat. VI, 14 . Ad hoc enim et ipse Dominus crucem suam, ubi eum dementia superbae impietatis irrisit, in eorum qui in illum crederent frontibus fixit, ubi est quodammodo sedes verecundiae, ut de nomine ejus fides non erubescat, et magis Dei gloriam quam hominum diligat.

Notes

  1. 30. Galat. VI, 14