Audi Paulum apostolum confitentem gratiam, et postea debitum expetentem. Confessio gratiae quae est in Paulo? Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus: sed misericordiam, inquit, consecutus sum 18I Tim I, 13 . Indignum se dixit qui consequeretur: consecutum tamen non per merita sua, sed per misericordiam Dei. Audi illum jam flagitantem debitum, qui primo indebitam susceperat gratiam: Ego enim, inquit, jam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona justitiae. Jam debitum flagitat, jam debitum exigit. Nam vide verba sequentia: Quam mihi reddet Dominus in illa die, justus judex 19II Tim. IV, 6-8 . Ut ante susciperet gratiam, misericordem patrem opus habebat: ut praemium gratiae, judicem justum. Qui non damnavit impium, damnabit fidelem? Et tamen si bene cogites, ipse dedit fidem primo, qua eum promeruisti: non enim de tuo promeruisti ut tibi aliquid deberetur. Quod ergo praemium immortalitatis postea tribuit, dona sua coronat, non merita tua. Ergo, fratres, omnes de plenitudine ejus accepimus: de plenitudine misericordiae ejus, de abundantia bonitatis ejus accepimus. Quid? Remissionem peccatorum, ut justificaremur ex fide. Et insuper quid? Et gratiam pro gratia; id est, pro hac gratia in qua ex fide vivimus, recepturi sumus aliam: quid tamen nisi gratiam? Nam si dixero quia et hoc debetur, aliquid mihi assigno, quasi cui debeatur. Coronat autem in nobis Deus dona misericordiae suae: sed si in ea gratia quam primam accepimus, perseveranter ambulemus.