TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

« Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi, (quod interpretatum dicitur Magister), ubi habitas? Dicit eis: Venite, et videte. Et venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. » Nihilne arbitramur pertinuisse ad Evangelistam, dicere nobis quota hora erat? Potest fieri ut nihil ibi nos animadvertere, nihil quaerere voluerit? Decima erat hora. Numerus iste legem significat, quia in decem praeceptis data est lex. Venerat autem tempus ut impleretur lex per dilectionem; quia a Judaeis non poterat impleri per timorem. Unde Dominus dicit: Non veni solvere legem, sed implere 17Matth. V, 17 . Merito ergo decima hora eum secuti sunt ad testimonium amici sponsi duo isti: et decima hora audivit, Rabbi, quod interpretatur Magister. Si decima hora Rabbi Dominus audivit, et decimus numerus ad legem pertinet; magister legis non est nisi dator legis. Nemo dicat quia alius dedit legem, et alius docet legem: ipse illam docet qui illam dedit; ipse est magister legis suae, et docet illam. Et misericordia est in lingua ipsius, ideo misericorditer docet legem, sicut dictum est de sapientia, Legem autem et misericordiam in lingua portat 18Prov. XXXI, 26 . Noli timere, ne implere legem non possis, fuge ad misericordiam. Si multum est ad te legem implere, utere pacto illo, utere chirographo, utere precibus quas tibi constituit et composuit jurisperitus coelestis.

Notes

  1. 17. Matth. V, 17
  2. 18. Prov. XXXI, 26