Non enim tantum tibi non proderat Baptisma, et non etiam oberat. Et sancta possunt obesse: in bonis enim sancta ad salutem insunt; in malis ad judicium. Certe enim, fratres, novimus quid accipiamus, et utique sanctum est quod accipimus, et nemo dicit, non esse sanctum: et quid ait Apostolus? Qui autem manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit 18I Cor. XI, 29 . Non ait quia illa res mala est: sed quia ille malus, male accipiendo, ad judicium accipit bonum quod accipit. Num enim mala erat buccella quae tradita est Judae a Domino 19Joan. XIII, 26? Absit. Medicus non daret venenum: salutem medicus dedit; sed indigne accipiendo, ad perniciem accepit qui non pacatus accepit. Sic ergo et qui baptizatur. Habeo, inquit, mihi. Fateor, habes: observa quod habes; eo ipso quod habes damnaberis. Quare? Quia rem columbae praeter columbam habes. Si rem columbae in columba habeas, securus habes. Puta te esse militarem: si characterem imperatoris tui intus habeas, securus militas; si extra habeas, non solum tibi ad militiam non prodest character ille, sed etiam pro desertore punieris. Veni ergo, veni, et noli dicere: Jam habeo, jam sufficit mihi. Veni; columba te vocat, gemendo te vocat. Fratres mei, vobis dico; gemendo vocate, non rixando: vocate orando, vocate invitando, vocate jejunando; de charitate intelligant quia doletis illos. Non dubito, fratres mei, quia si videant dolorem vestrum, confundentur, et reviviscent. Veni ergo, veni: noli timere; time si non venis: imo non time, sed plange. Veni, gaudebis si veneris: gemes quidem in tribulationibus peregrinationis; sed gaudebis in spe. Veni ubi est columba, cui dictum est, Una est columba mea, una est matri suae. Columbam unam vides super caput Christi, linguas non vides in toto orbe terrarum? Idem Spiritus per columbam, idem et per linguas: si per columbam idem Spiritus, et per linguas idem Spiritus, Spiritus sanctus orbi terrarum datus est, a quo te praecidisti, ut clames cum corvo, non ut gemas cum columba. Veni ergo.