Deinde quia homo factus, quid illi dedit? Et potestatem dedit ei judicium facere, quoniam filius hominis est. Secundum quod Filius Dei est, sicut habet Pater vitam in semetipso, sic et dedit Filio vitam habere in semetipso: secundum autem quod filius hominis est, potestatem dedit ei judicium faciendi. Hoc est quod hesterno die exposui Charitati vestrae, quia in judicio homo videbitur, Deus autem non videbitur: sed post judicium videbitur Deus ab his qui vicerint in judicio; ab impiis autem non videbitur Deus ( In superiori Tractatu). Quia ergo homo videbitur in judicio forma illa, qua sic veniet sicut ascendit, ideo supra dixerat: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio 20Joan. V, 22. Hoc etiam in isto loco repetit, cum dicit, Et potestatem dedit ei judicium faciendi, quoniam filius hominis est. Tanquam diceres tu, Potestatem dedit ei judicium faciendi, quare? Quando non habuit istam potestatem judicium faciendi? Quando in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, quando omnia per ipsum facta sunt 21Id. I, 1, 3 numquid non habebat potestatem judicium faciendi? Sed secundum hoc dico, Potestatem dedit ei judicium faciendi, quia filius hominis est: secundum hoc accepit potestatem judicandi, quia filius hominis est. Nam secundum quod Dei Filius est, semper habuit hanc potestatem. Accepit qui crucifixus est. Qui fuit in morte, est in vita: Verbum Dei nunquam in morte, semper in vita.