TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audi ergo quemadmodum praecidantur rami naturales, quemadmodum inseratur oleaster, ex ipso centurione, quem propter comparationem hujus reguli commemorandum putavi. Amen, inquit, dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: propterea dico vobis, quia multi ab oriente et occidente. Quam late terram occupaverat oleaster! Amara silva mundus hic fuit: sed propter humilitatem, propter Non sum dignus ut sub tectum meum intres, Multi ab oriente et occidente venient. Et puta quia venient: quid de illis fiet? Si enim venient, jam praecisi sunt de silva: ubi inserendi sunt, ne arescant? Et recumbent, inquit, cum Abraham, et Isaac, et Jacob. In quo convivio; ne forte non invites ad semper vivendum, sed ad multum bibendum? Recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob. Ubi? In regno, inquit, coelorum. Et quid erit de illis qui venerunt de stirpe Abrahae? quid fiet de ramis quibus arbor plena erat? Quid, nisi quia praecidentur, ut isti inserantur? Doce quia praecidentur: Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores 6Matth. VIII, 5-12 .

Notes

  1. 6. Matth. VIII, 5-12