TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens, Hic erat quem dixi, Qui post me venit, ante me factus est. Post me venit, et praecessit me. Quid est, ante me factus est? Praecessit me: non, factus est antequam factus essem ego; sed, antepositus est mihi: hoc est, ante me factus est. Quare ante te factus est, cum post te venerit? Quia prior me erat. Prior te, o Joannes? Quid magnum, si prior te? Bene, quia tu illi perhibes testimonium: audiamus ipsum dicentem, Et ante Abraham ego sum 12Joan. VIII, 58 . Sed et Abraham in medio genere humano ortus est; multi ante illum, multi post illum: audi vocem Patris ad Filium, Ante luciferum genui te 13Psal. CIX, 3 . Qui ante luciferum genitus est, omnes ipse illuminat. Dictus est enim quidam lucifer qui cecidit: erat enim angelus, et factus est diabolus; et dixit de illo Scriptura, Lucifer qui mane oriebatur, cecidit 14Isai. XIV, 12 . Unde lucifer? Quia illuminatus lucebat. Unde autem tenebrosus factus? Quia in veritate non stetit 15Joan. VIII, 44. Ergo ille ante luciferum, ante omnem illuminatum: siquidem ante omnem illuminatum sit necesse est, a quo illuminantur omnes qui illuminari possunt.

Notes

  1. 12. Joan. VIII, 58
  2. 13. Psal. CIX, 3
  3. 14. Isai. XIV, 12
  4. 15. Joan. VIII, 44