TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Commendat ergo eos Patri, quos corporali absentia relicturus est, dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi. Nempe sicut homo Deum rogat pro discipulis suis, quos accepit a Deo. Sed attende quod sequitur: Ut sint, inquit, unum sicut et nos. Non ait, Ut nobiscum sint unum, aut, simus unum ipsi et nos, sicut unum sumus nos; sed ait, Ut sint unum sicut et nos. Ipsi utique in natura sua sint unum, sicut et nos in nostra unum sumus. Quod procul dubio verum non diceret, nisi secundum hoc diceret, quod ejusdem naturae Deus est cujus et Pater, secundum quod alibi dixit, Ego et Pater unum sumus 5Joan. X, 30 : non secundum id quod etiam homo est; nam secundum hoc, Pater major me est 6Id. XIV, 28 , dixit. Sed quoniam una eademque persona est Deus et homo, intelligimus hominem in eo quod rogat: intelligimus autem Deum in eo quod unum sunt et ipse et ille quem rogat. Sed est adhuc in consequentibus locus ubi de hac re diligentius disputandum est.

Notes

  1. 5. Joan. X, 30
  2. 6. Id. XIV, 28