Propterea sequitur etiam illud quod ait, Et dilexisti eos sicut et me dilexisti. In Filio quippe nos Pater diligit, quia in ipso nos elegit ante constitutionem mundi 14Ephes. I, 4. Qui enim diligit Unigenitum, profecto diligit et membra ejus quae adoptavit in eum per eum. Nec ideo pares sumus unigenito Filio per quem creati et recreati sumus; quia dictum est, Dilexisti eos sicut et me. Neque enim semper aequalitatem significat, qui dicit, Sicut illud, ita et illud: sed aliquando tantum, Quia est illud, est et illud; aut, Quia est illud, ut sit et illud. Quis enim dixerit eo prorsus modo in mundum a Christo Apostolos missos, quomodo est ipse missus a Patre? Ut enim alias taceam differentias, quas commemorare longum est, missi sunt certe illi cum jam homines essent; missus est autem ipse ut homo esset: et tamen superius ait, Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum 15Joan. XVII, 18 ; tanquam diceret, Quia misisti me, misi eos. Ita et hoc loco, Dilexisti eos, inquit, sicut me dilexisti; quod nihil aliud est quam, Dilexisti eos, quoniam et me dilexisti. Non enim membra Filii non diligeret qui diligit Filium; aut alia causa est diligendi membra ejus, nisi quia diligit eum. Sed diligit Filium secundum divinitatem, quia genuit illum aequalem sibi; diligit eum etiam secundum id quod homo est, quia ipsum unigenitum Verbum caro factum est, et propter Verbum est ei chara Verbi caro: nos autem diligit, quoniam sumus ejus membra quem diligit; et hoc ut essemus, propter hoc nos dilexit antequam essemus.