« Venit Maria Magdalene annuntians discipulis, Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. Cum esset ergo sero die illa una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio, et dicit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. » Clavi enim manus fixerant, lancea latus ejus aperuerat: ubi ad dubitantium corda sananda, vulnerum sunt servata vestigia. Moli autem corporis ubi divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt. Ille quippe non eis apertis intrare potuit, quo nascente virginitas matris inviolata permansit. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Iteratio confirmatio est; ipse quippe dat per prophetam promissam pacem super pacem 4Isai. XXVI, 3. Sicut misit me Pater, inquit, et ego mitto vos. Aequalem Patri Filium novimus, sed hic verba Mediatoris agnoscimus. Medium quippe se ostendit dicendo, Ille me, et ego vos. Hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. Insufflando significavit Spiritum sanctum non Patris solius esse Spiritum, sed et suum. Quorum remiseritis, inquit, peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, relenta sunt. Ecclesiae charitas quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, participum suorum peccata dimittit: eorum autem qui non sunt ejus participes, tenet. Ideo posteaquam dixit, Accipite Spiritum sanctum; hoc continuo de peccatorum remissione ac detentione subjecit.