TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quod vero addidit, Et convertantur et sanem eos: utrum subaudiendum sit, non, id est, non convertantur, connexa desuper sententia, ubi dictum est, ut non videant oculis et intelligant corde; quia et hic utique dictum est, ut non intelligant? et ipsa enim conversio de illius gratia est, cui dicitur, Deus virtutum, converte nos 22Psal. LXXIX, 8 . An forte et hoc de supernae medicinae misericordia factum intelligendum est, ut quoniam superbae et perversae voluntatis erant, et suam justitiam constituere volebant, ad hoc desererentur, ut excaecarentur; ad hoc excaecarentur, ut offenderent in lapidem offensionis, et impleretur facies eorum ignominia; atque ita humiliati quaererent nomen Domini, et non suam qua inflatur superbus, sed justitiam Dei qua justificatur impius? Hoc enim multis eorum profecit in bonum, qui de suo scelere compuncti, in Christum postea crediderunt: pro quibus et ipse oraverat dicens, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 23Luc. XXIII, 34 . De qua eorum ignorantia et Apostolus dicit, Testimonium illis perhibeo quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam: tunc enim et hoc subjunxit, atque ait, Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 24Rom. X, 2, 3 .

Notes

  1. 22. Psal. LXXIX, 8
  2. 23. Luc. XXIII, 34
  3. 24. Rom. X, 2, 3