TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cohors autem et tribunus et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. Comprehenderunt ad quem non accesserunt: quoniam dies ille, illi vero tenebrae permanserunt; nec audierunt, Accedite ad eum et illuminamini 6Psal. XXXIII, 6 . Si enim sic accederent, non eum manibus occidendum, sed recipiendum corde comprehenderent. Nunc autem quando eum illo modo comprehenderunt, tunc ab illo longius recesserunt: et ligaverunt eum a quo solvi potius velle debuerunt. Et erant fortassis in eis qui tunc imposuerunt Christo vincula sua, atque ab eo postea liberati dixerunt, Disrupisti vincula mea 7Psal. CXV, 16 . Haec hodie satis sint; tractabuntur. Deo volente, sermone alio quae sequuntur.

Notes

  1. 6. Psal. XXXIII, 6
  2. 7. Psal. CXV, 16