TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Denique et Judaei sic intellexerunt, et responderunt ei: non illi qui jam crediderant, sed illi qui in turba erant nondum credentes: responderunt ei, Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis, Liberi eritis? Non autem dixerat Dominus, Liberi eritis; sed, Veritas liberabit vos. In quo tamen verbo illi, quia, sicut dixi, patet in graeco, non intellexerunt nisi libertatem; et extulerunt se quod semen essent Abrahae, et dixerunt, Semen Abrahae sumus; et nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis, Liberi eritis? O pellis inflata! Non est ista magnitudo, sed tumor. Et hoc ipsum secundum hujus temporis libertatem quomodo verum dixistis, Nemini servivimus unquam? Joseph non est venumdatus 4Gen. XXXVII, 28? Prophetae sancti in captivitatem non sunt ducti 5IV Reg. XXIV? Deinde, nonne ipse ille est populus qui in Aegypto lateres faciebat, et regibus duris non saltem in auro et argento, sed in luto serviebat 6Exod. I, 14? Si nemini servistis unquam, o ingrati, quid est quod assidue vobis imputat Deus quod vos de domo servitutis liberavit 7Id. XIII, 3; Deut. V, 6, etc.? An forte patres vestri servierunt, vos autem qui loquimini, nemini unquam servistis? Quomodo ergo solvebatis jam tributa Romanis, unde et ipsi Veritati laqueum quasi captionis proposuistis, ut diceretis, Licet reddere tributum Caesari? ut si dixisset, Licet; teneretis eum quasi male optasset libertati seminis Abrahae: si autem diceret, Non licet; calumniaremini apud reges terrae, quod prohiberet regibus tributa persolvi. Merito prolato nummo victi estis, et captioni vestrae vos ipsi estis respondere compulsi. Ibi enim vobis dictum est, Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt; cum vos ipsi respondissetis quod nummus haberet imaginem Caesaris 8Matth. XXII, 15-21. Quia sicut quaerit Caesar in nummo imaginem suam, sic Deus quaerit in homine suam. Haec ergo respondit Judaeis. Movet enim me, fratres, hominum vana superbia, quia etiam de ipsa, quam carnaliter intelligebant, sua libertate mentiti sunt dicentes, Nemini servivimus unquam.

Notes

  1. 4. Gen. XXXVII, 28
  2. 5. IV Reg. XXIV
  3. 6. Exod. I, 14
  4. 7. Id. XIII, 3; Deut. V, 6, etc.
  5. 8. Matth. XXII, 15-21