TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ne quaeratis ergo alibi Christum, quam ubi se vobis voluit praedicari Christus; et quomodo vobis voluit praedicari, sic illum tenete, sic in corde vestro scribite. Murus est adversus omnes impetus et adversus omnes insidias inimici. Nolite timere, nec tentat ille, nisi permissus fuerit: constat illum nihil facere, nisi permissus fuerit aut missus. Mittitur tanquam angelus malus a potestate dominante; permittitur, quando aliquid petit: et hoc, fratres, non fit, nisi ut probentur justi, puniantur injusti. Quid ergo times? Ambula in Domino Deo tuo, certus esto: quod te non vult pati, non pateris; quod te permiserit pati, flagellum corrigentis est, non poena damnantis. Ad haereditatem sempiternam erudimur, et flagellari dedignamur! Fratres mei, si recusaret quisquam puer colaphis aut flagellis caedi a patre suo, quomodo diceretur superbus, desperatus, ingratus paternae disciplinae? Et utquid erudit pater homo filium hominem? Ut possit non perdere temporalia quae illi acquisivit, quae illi collegit, quae non vult eum perdere, quae ipse qui relinquit, non potuit in sempiternum tenere. Non docet filium cum quo possideat, sed qui post eum possideat. Fratres mei, si filium docet pater successorem, et quem docet et ipsum similiter per illa omnia transiturum, qua et ille qui monebat transiturus est; quomodo vultis erudiat nos Pater noster, cui non successuri, sed ad quem accessuri sumus, et cum quo in aeternum mansuri in haereditate, quae non marcescit, nec moritur, nec grandinem novit? Et ipse haereditas et ipse Pater est. Hunc possidebimus, et erudiri non debemus? Sufferamus ergo eruditionem Patris. Non quando nobis dolet caput, curramus ad praecantatores, ad sortilegos et remedia vanitatis. Fratres mei, non vos plangam? Quotidie invenio ista; et quid faciam? Nondum persuadeo Christianis in Christo spem esse ponendam? Ecce, si cui factum est remedium, moriatur, (quam multi enim cum remediis mortui sunt? et quam multi sine remediis vixerunt?) qua fronte exiit anima ad Deum? Perdidit signum Christi, accepit signum diaboli. An forte dicat: Non perdidi signum Christi? Ergo signum Christi cum signo diaboli habuisti. Non vult Christus communionem, sed solus vult possidere quod emit. Tanti emit ut solus possideat: tu facis ei consortem diabolum, cui te per peccatum vendideras. Vae duplici corde 13Eccli. II, 14! qui in corde suo partem faciunt Deo, partem faciunt diabolo. Iratus Deus, quia fit ibi pars diabolo, discedit, et totum diabolus possidebit. Non frustra itaque Apostolus dicit: Neque detis locum diabolo 14Ephes. IV, 27 . Cognoscamus ergo Agnum, fratres, cognoscamus pretium nostrum.

Notes

  1. 13. Eccli. II, 14
  2. 14. Ephes. IV, 27