TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. Coepit venire vir, nondum plene venit. Prophetam Dominum putabat. Erat quidem et propheta: nam de seipso ait, Non est propheta sine honore, nisi in patria sua 21Luc. IV, 24 . Item de illo dictum est ad Moysen, Prophetam eis suscitabo de fratribus eorum, similem tui 22Deut. XVIII, 18 . Similem scilicet ad formam carnis, non ad eminentiam majestatis. Ergo invenimus Dominum Jesum dictum prophetam. Proinde jam non multum errat mulier ista. Video, inquit, quia propheta es tu. Incipit vocare virum, adulterum excludere: Video quia propheta es tu. Et incipit quaerere quod illam solet movere. Contentio quippe fuerat inter Samaritanos et Judaeos, quia Judaei in templo a Salomone fabricato adorabant Deum; Samaritani longe inde positi, non in eo adorabant. Ideo Judaei meliores se esse jactabant, quia in templo adorabat Deum. Non enim coutuntur Judaei Samaritanis: quia dicebant eis, Quomodo vos jactatis, et ideo vos meliores nobis esse perhibetis, quia templum habetis quod nos non habemus? Numquid patres nostri qui Deo placuerunt in illo templo adoraverunt? nonne in monte isto adoraverunt, ubi nos sumus? Melius ergo nos, inquiunt, in hoc monte Deum rogamus, ubi patres nostri rogaverunt. Contendebant utrique ignari, quia virum non habentes: illi pro templo, illi pro monte inflabantur adversus invicem.

Notes

  1. 21. Luc. IV, 24
  2. 22. Deut. XVIII, 18