TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Forte enim illa circumcisio ipsum Dominum significabat, cui isti curanti et sananti indignabantur. Jussa est enim adhiberi octavo die circumcisio: et quid est circumcisio, nisi carnis exspoliatio? Significat ergo ista circumcisio exspoliationem a corde cupiditatum carnalium. Non ergo sine causa data est, et in eo membro jussa fieri; quoniam per illud membrum procreatur creatura mortalium. Et per unum hominem mors, sicut per unum hominem resurrectio mortuorum 6I Cor. XV, 21: et per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors 7Rom. V, 12. Ideo quisque cum praeputio nascitur, quia omnis homo cum vitio propaginis nascitur: et non mundat Deus sive a vitio cum quo nascimur, sive a vitiis quae male vivendo addimus, nisi per cultellum petrinum, Dominum Christum. Petra enim erat Christus 8I Cor. X, 4. Cultellis enim petrinis circumcidebant, et petrae nomine Christum figurabant: et praesentem non agnoscebant, sed insuper eum occidere cupiebant. Quare autem octavo die, nisi quia post septimum sabbati Dominus die dominico resurrexit? Ergo resurrectio Christi, quae facta est tertio quidem die passionis, sed octavo die in diebus hebdomadis, ipsa nos circumcidit. Audi circumcisos vera petra, Apostolo admonente: Si ergo resurrexistis cum Christo; quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2) . Circumcisis loquitur: Resurrexit Christus, abstulit vobis desideria carnalia, abstulit concupiscentias malas, abstulit superfluum cum quo nati eratis, et multo pejus quod male vivendo addideratis; circumcisi per petram quare adhuc sapitis terram? Et ad extremum quia Legem dedit Moyses, et circumciditis hominem sabbato, intelligite hoc significari opus bonum, quod ego feci totum hominem salvum sabbato; quia et curatus est ut sanus esset in corpore, et credidit ut sanus esset in anima.

Notes

  1. 6. I Cor. XV, 21
  2. 7. Rom. V, 12
  3. 8. I Cor. X, 4