Responderunt ergo Judaei, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum. Videamus quid audiant: audiamus et nos, sed non sicut illi. Illi contemnentes, nos credentes: illi occidere Christum volentes, nos per Christum vivere cupientes. Interim ista distantia distinguat aures mentesque nostras, et audiamus quid Judaeis responderit Dominus. Respondit Jesus, et dixit eis: Etsi ego de me testimonium perhibeo, verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado. Lumen et alia demonstrat et seipsum. Accendis lucernam, verbi gratia, ut quaeras tunicam, et praestat tibi ardens lucerna ut invenias tunicam: numquid accendis lucernam ut videas ardentem lucernam? Lucerna quippe ardens idonea est et alia quae tenebris operiebantur nudare, et seipsam tuis oculis demonstrare. Sic et Dominus Christus et inter fideles suos, et inimicos Judaeos, tanquam inter lucem et tenebras distinguebat; tanquam inter illos quos radio fidei perfundebat, et illos quorum clausos oculos circumfundebat. Nam etiam sol iste et videntis faciem illustrat, et caeci: ambo pariter stantes, et faciem ad solem habentes illustrantur in carne, sed non ambo illuminantur in acie; videt ille, ille non videt; ambobus sol praesens est, sed praesenti soli unus est absens. Sic et Sapientia Dei, Verbum Dei, Dominus Jesus Christus ubique praesens est; quia ubique est veritas, ubique est sapientia. Intelligit quis in oriente justitiam; intelligit alius in occidente justitiam: numquid alia est justitia quam ille intelligit, alia quam iste? Separati sunt corpore, et in uno habent acies mentium suarum. Quam video justitiam hic constitutus, si justitia est, ipsam videt justus nescio quot mansionibus a me carne sejunctus, et in illius justitiae luce conjunctus. Ergo testimonium sibi perhibet lux: aperit sanos oculos, et sibi ipsa testis est, ut cognoscatur lux. Sed quid agimus de infidelibus? numquid illis non est praesens? Est praesens et illis sed quibus eam videant, oculos non habent cordis. Audi de illis ex Evangelio ipso prolatam sententiam: Et lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt 9Joan. I, 5 Ergo ait Dominus, et verum ait, Etsi ego de me testimonium perhibeo, verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado. Patrem volebat intelligi; Patri gloriam dabat Filius. Aequalis glorificat eum a quo est missus: quantum debet homo glorificare eum a quo est creatus?