Sed prius Dominus quod sciebat interrogat, nec semel, sed iterum ac tertio, utrum Petrus eum diligat; nec aliud toties audit a Petro, quam se diligi; nec aliud toties commendat Petro, quam suas oves pasci. Redditur negationi trinae trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori, et plus vocis elicuisse videatur mors imminens, quam vita praesens. Sit amoris officium, pascere dominicum gregem; si fuit timoris indicium, negare pastorem. Qui hoc animo pascunt oves Christi, ut suas velint esse non Christi, se convincuntur amare, non Christum; vel gloriandi, vel dominandi, vel acquirendi cupiditate, non obediendi et subveniendi et Deo placendi charitate. Contra hos ergo vigilat toties inculcata ista vox Christi, quos Apostolus gemit sua quaerere, non quae Jesu Christi 5Philipp. II, 21. Nam quid est aliud, Diligis me? pasce oves meas, quam si diceretur, Si me diligis, non te pascere cogita: sed oves meas, sicut meas pasce, non sicut tuas; gloriam meam in eis quaere, non tuam; dominium meum, non tuum; lucra mea, non tua; ne sis in eorum societate qui pertinent ad tempora periculosa, seipsos amantes, et caetera quae huic malorum initio connectuntur? Cum enim dixisset Apostolus, « Erunt enim homines seipsos amantes; » secutus adjunxit, « Amatores pecuniae, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, irreligiosi, sine affectione, detractores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, procaces, caecati, voluptatum amatores magis quam Dei; habentes speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes » 6II Tim. III, 1-5. Haec omnia mala ab eo velut fonte manant, quod primum posuit, seipsos amantes. Merito dicitur Petro, Diligis me? et respondet, Amo te; eique refertur, Pasce agnos meos: et hoc iterum, hoc tertio. Ubi etiam demonstratur unum atque idem esse amorem et dilectionem: nam etiam Dominus novissime non ait, Diligis me; sed, Amas me? Non ergo nos, sed ipsum amemus; et in pascendis ovibus ejus ea quae sunt ejus, non ea quae sunt nostra quaeramus. Nescio quo enim inexplicabili modo, quisquis seipsum, non Deum amat, non se amat; et quisquis Deum, non seipsum amat, ipse se amat. Qui enim non potest vivere de se, moritur utique amando se: non ergo se amat, qui ne vivat se amat. Cum vero ille diligitur de quo vivitur, non se diligendo magis diligit, qui propterea non se diligit, ut eum diligat de quo vivit. Non sint ergo seipsos amantes qui pascunt oves Christi, ne tanquam suas, sed tanquam ipsius eas pascant; et velint ex illis sua lucra conquirere, sicut amatores pecuniae; vel eis dominari, sicut elati; vel gloriari de honoribus quos ab eis sumunt, sicut superbi; vel in tantum progredi ut etiam haereses faciant, sicut blasphemi: nec cedant sanctis patribus, sicut parentibus non obedientes; et eis qui illos corrigere volunt quia perire nolunt, mala pro bonis reddant, sicut ingrati: interficiant animas et suas et alienas, sicut scelesti; materna Ecclesiae viscera dissipent, sicut irreligiosi; non compatiantur infirmis, sicut sine affectione; famam sanctorum maculare conentur, sicut detractores; cupiditates pessimas non refrenent, sicut incontinentes; exerceant lites, sicut immites; nesciant subvenire, sicut sine benignitate; indicent inimicis piorum quae occultanda cognoverint, sicut proditores; humanam verecundiam inverecunda exagitatione perturbent, sicut procaces; non intelligant neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant 7I Tim. I, 7, sicut caecati; laetitias carnales spiritualibus gaudiis anteponant, sic ut voluptatum amatores magis quam Dei. Haec enim atque hujusmodi vitia, sive uni homini accidant omnia, sive his alia, illis alia dominentur, ex illa radice quodammodo pullulant, cum sunt homines seipsos amantes. Quod vitium maxime cavendum est eis qui pascunt oves Christi, ne sua quaerant, non quae Jesu Christi; et in usus cupiditatum suarum conferant, pro quibus sanguis fusus est Christi. Cujus amor in eo qui pascit oves ejus, in tam magnum debet spiritualem crescere ardorem, ut vincat etiam mortis naturalem timorem, quo mori nolumus, et quando cum Christo vivere volumus. Nam et apostolus Paulus dicit se habere concupiscentiam dissolvi et esse cum Christo 8Philipp. I, 23: ingemiscit tamen gravatus, et non vult exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita 9II Cor. V, 4. Et huic Dominus dilectori suo, Cum senueris, inquit, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc enim ei dixit, significans qua morte clarificaturus erat Deum. Extendes, inquit, manus tuas, hoc est crucifigeris. Ad hoc autem ut venias, alius te cinget, et ducet, non quo vis, sed quo non vis. Prius dixit quod fieret, et deinde quomodo fieret. Non enim crucifixus, sed utique crucifigendus quo nollet est ductus: nam crucifixus non quo nolebat abiit, sed potius quo volebat. Solutus quippe a corpore volebat esse cum Christo, sed si fieri posset, praeter mortis molestiam vitam concupiscebat aeternam: ad quam molestiam nolens ductus est, sed ab ea volens eductus est: nolens ad eam venit, sed volens eam vicit; et reliquit hunc infirmitatis affectum quo nemo vult mori, usque adeo naturalem, ut eum beato Petro nec senectus auferre potuerit, cui dictum est, Cum senueris, duceris quo non vis. Propter nos consolandos hunc etiam in se transfiguravit ipse Salvator, dicens, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste 10Matth. XXVI, 39 : qui utique mori venerat, nec habebat mortis necessitatem, sed voluntatem, potestate positurus animam suam, et rursus eam potestate sumpturus. Sed molestia quantacumque sit mortis, debet eam vincere vis amoris, quo amatur ille qui cum sit vita nostra, etiam mortem voluit perferre pro nobis. Nam si nulla esset mortis vel parva molestia, non esset tam magna martyrum gloria. Sed si pastor bonus qui posuit animam suam pro ovibus suis 11Joan. X, 18, 11, ex ipsis ovibus tam multos sibi martyres fecit; quanto magis debent usque ad mortem pro veritate certare, et usque ad sanguinem adversus peccatum, quibus oves ipsas pascendas, hoc est, docendas regendasque committit? Ac per hoc praecedente passionis ejus exemplo, quis non videat magis debere imitando pastori haerere pastores, si eum multae etiam imitatae sunt oves, sub quo pastore uno in grege uno, et pastores ipsi sunt oves? Omnes quippe fecit suas oves, pro quibus est omnibus passus; quia et ipse ut pro omnibus pateretur, ovis est factus.
Notes
- 5. Philipp. II, 21
- 6. II Tim. III, 1-5
- 7. I Tim. I, 7
- 8. Philipp. I, 23
- 9. II Cor. V, 4
- 10. Matth. XXVI, 39
- 11. Joan. X, 18, 11