TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cito ergo dico. Ego quaerens intrare ad vos, id est ad cor vestrum, Christum praedico: si aliud praedicem, per aliam partem conabor ascendere. Christus itaque mihi janua est ad vos; per Christum intro, non ad parietes vestros, sed ad corda vestra. Per Christum intro, Christum in me libenter audistis. Quare Christum in me libenter audistis? Quia oves Christi estis, sanguine Christi comparati estis. Agnoscitis pretium vestrum: quod non a me datur, sed per me praedicatur. Ille quippe emit, qui pretiosum sanguinem fudit: pretiosus sanguis est illius sine peccato. Fecit tamen ipse etiam suorum sanguinem pretiosum, pro quibus dedit sanguinis pretium: nam si suorum sanguinem non faceret pretiosum, non diceretur, Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus 1Psal. CXV, 15 . Itaque etiam quod ait, Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus, non ipse unus hoc fecit: et tamen si illi qui fecerunt membra ejus sunt, idem ipse unus hoc fecit. Ipse enim potuit facere sine illis; ipsi sine illo unde potuerunt, cum ipse dixerit, Sine me nihil potestis facere 2Joan. XV, 5 ? Hinc autem ostendimus quod et alii fecerint, quia ipse apostolus Joannes, qui hoc quod audistis Evangelium praedicavit, in Epistola sua dixit: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere 3I Joan. III, 16 . Debemus, dixit; debitores nos fecit qui primus exhibuit. Ideo quodam loco scriptum est: Si sederis coenare ad mensam potentis, sapienter intellige quae apponuntur tibi: et mitte manum tuam, sciens quia talia te oportet praeparare 4Prov. XXIII, 1, 2, sec. LXX . Mensa potentis quae sit, nostis; ibi est corpus et sanguis Christi: qui accedit ad talem mensam, praeparet talia. Et quid est, praeparet talia? Quomodo ipse pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus, ad aedificandam plebem et asserendam fidem, animas pro fratribus ponere. Ideo Petro quem facere volebat pastorem bonum, non in ipso Petro, sed in corpore suo ait: Petre, amas me? pasce oves meas. Hoc semel, hoc iterum, hoc tertio usque ad ejus tristitiam. Et cum tantum interrogasset Dominus, quantum interrogandum esse judicavit, ut ter confiteretur qui ter negaverat, et ei suas oves pascendas tertio commendasset; ait illi, Cum junior esses, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alter te cinget, et ducet quo tu non vis. Et exposuit Evangelista quid Dominus dixerit: Hoc autem inquit, dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum 5Joan. XXI, 15-19 . Ad hoc ergo pertinet, Pasce oves meas: ut ponas animam tuam pro ovibus meis.

Notes

  1. 1. Psal. CXV, 15
  2. 2. Joan. XV, 5
  3. 3. I Joan. III, 16
  4. 4. Prov. XXIII, 1, 2, sec. LXX
  5. 5. Joan. XXI, 15-19