Denique cum hoc eis dixisset, adjecit: Sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo: et haec facient vobis, quia non cognoverunt Patrem neque me. Hoc est, non cognoverunt Deum nec ejus Filium, cui se in vobis occidendis praestare arbitrantur obsequium. Quae verba Dominus ita subjecit, tanquam ex hoc consolaretur suos, qui de synagogis Judaicis pellerentur. Praenuntians enim quae mala essent pro ejus testimonio perpessuri, Extra synagogas, inquit, facient vos. Nec ait, Et venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Quid ergo ait? Sed venit hora: quemadmodum diceret, si aliquid boni post mala ista praediceret. Quid sibi ergo vult, Extra synagogas facient vos: sed venit hora? Tanquam hoc dicturus fuisset: Separabunt illi quidem vos, sed ego vos colligam; aut, Separabunt quidem illi vos, sed venit hora laetitiae vestrae. Quid ergo tibi facit hoc verbum quod ait, Sed venit hora, quasi consolationem eis promitteret post tribulationem; cum magis dicere debuisse videatur indicativo modo, Et venit hora? Sed non ait, Et venit, cum tribulationem super tribulationem, non consolationem post tribulationem venturam illis esse praediceret. An forte sic eos illa de synagogis separatio fuerat turbatura, ut mori mallent, quam in hac vita sine Judaeorum congregationibus immorari? Absit ut sic turbarentur, qui Dei, non hominum gloriam requirebant. Quid ergo est, Extra synogogas facient vos: sed venit hora; cum potius dicere debuisse videatur, Et venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo? Neque enim saltem dictum est, Sed venit hora ut interficiant vos, quasi ut eis mors pro consolatione illius separationis accideret; sed, Venit, inquit, hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Prorsus non mihi videtur aliud significare voluisse, nisi ut intelligerent atque gauderent tam multos se Christo acquisituros, cum de Judaeorum congregationibus pellerentur, ut eos non sufficeret pellere, sed non sinerent vivere, ne omnes ad nomen Christi sua praedicatione converterent, et ab observatione Judaismi, tanquam divinae veritatis, averterent. Hoc enim de Judaeis dictum debemus accipere, de quibus dixerat, Extra synagogas facient vos. Nam testes, id est martyres Christi, etiamsi occisi sunt a Gentilibus; non tamen illi arbitrati sunt Deo, sed diis suis falsis obsequium se praestare, cum haec facerent. Judaeorum autem omnis qui occidit praedicatores Christi, Deo se praestare putavit obsequium; credens quod desererent Deum Israel, quicumque converterentur ad Christum. Ut enim et ipsum Christum occiderent, ista ratione commoti sunt: nam eorum de hac re etiam verba conscripta sunt. Videtis quia totus mundus post eum abiit 11Joan. XII, 19 : si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem. Et quod Caiphas dixit: Expedit ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat 12Id. XI, 48, 50 . Et in hoc ergo sermone suos discipulos suo erexit exemplo, quibus dixerat, Si me persecuti sunt, et vos persequentur 13Id. XV, 20 ; ut quemadmodum illum occidendo, Deo se praestitisse obsequium putaverunt, sic etiam illos.