Tamen quid nobis solent dicere? Ecce post Joannem baptizatum est. Antequam enim bene ista quaestio tractaretur in Ecclesia catholica, multi in ea erraverunt, et magni et boni: sed quia de membris columbae erant, non se praeciderunt, et factum est in eis quod dixit Apostolus, Si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit 21Philipp. III, 15 . Unde isti qui se separaverunt, indociles facti sunt. Quid ergo solent dicere? Ecce post Joannem baptizatum est; post haereticos non baptizatur? Quia quidam qui habebant baptisma Joannis, jussi sunt a Paulo baptizari 22Act. XIX, 3-5: non enim habebant baptisma Christi. Quid ergo exaggeras meritum Joannis, et quasi abjicis infelicitatem haereticorum? Et ego tibi concedo sceleratos esse haereticos: sed haeretici baptisma Christi dederunt, quod baptisma non dedit Joannes.