TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Jam ad sextam aetatem pertinet Joannes Baptista, quo nemo exsurrexit major in natis mulierum: de quo dictum est, Major quam propheta 34Matth. XI, 11, 9 . Quomodo et ipse ostendit, quia omnibus gentibus missus est Christus? Quando Judaei venerunt ad eum ut baptizarentur, et ne superbirent de nomine Abraham, Generatio, inquit, viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? facite ergo fructum dignum poenitentiae; id est, humiles estote: superbis enim loquebatur. Unde autem erant superbi? De genere carnis, non de fructu imitationis patris Abraham. Quid eis ait? Nolite dicere, Patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 35Id. III, 7-9 . Lapides dicens omnes gentes, non propter firmitatem, sicut lapis dictus est quem reprobaverunt aedificantes; sed propter stoliditatem et duritiam stultitiae, quia eis quos adorabant similes facti erant: adorabant enim insensata simulacra, pariter insensati. Unde insensati? Quoniam in Psalmo dicitur, Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis 36Psal. CXIII, 8 . Ideo cum coeperint homines Deum adorare, quid audiunt? Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos 37Matth. V, 45 . Quapropter si ei fit homo similis quem adorat; quid est, Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae? Nos ipsos interrogemus, et videmus quia factum est. Nos enim de gentibus venimus; de gentibus autem non veniremus, nisi Deus de lapidibus suscitasset filios Abrahae. Facti sumus filii Abrahae imitando fidem, non nascendo per carnem. Sicut enim illi degenerando exhaeredati; sic nos imitando adoptati. Ergo, fratres, ad omnes gentes pertinebat etiam ista sextae hydriae prophetia; et ideo de omnibus dictum est, Capientes metretas binas vel ternas.

Notes

  1. 34. Matth. XI, 11, 9
  2. 35. Id. III, 7-9
  3. 36. Psal. CXIII, 8
  4. 37. Matth. V, 45