TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non potest, inquit, Filius a se facere quidquam nisi quod viderit Patrem facientem. Verum est hoc, tenete hoc: dum tamen non amittatis quod in ipsius Evangelii exordio tenuistis, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et praecipue quia omnia per ipsum facta sunt 1Joan. I, 1, 3 . Quod nunc enim audistis, conjungite illi auditui, et utrumque concordet in cordibus vestris. Sic itaque non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, ut tamen Pater ea quae facit non faciat nisi per Filium, quia Filius est ejus Verbum: et « in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, » et « omnia per ipsum facta sunt. Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit: » non alia, sed haec; nec dissimiliter, sed similiter.

Notes

  1. 1. Joan. I, 1, 3