Et vos, inquit, testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Perhibebit Spiritus sanctus, perhibebitis et vos. Quia enim ab initio mecum estis, potestis praedicare quod nostis: quod ut modo non faciatis, illius Spiritus plenitudo nondum adest vobis. Ille ergo testimonium perhibebit de me, et vos perhibebitis: dabit enim vobis fiduciam testimonium perhibendi charitas Dei diffusa in cordibus vestris per Spiritum sanctum qui dabitur vobis 3Rom. V, 5. Quae utique Petro adhuc defuit, quando mulieris ancillae interrogatione perterritus, non potuit verum testimonium perhibere; sed contra suam pollicitationem timore magno compulsus est ter negare 4Matth. XXVI, 69-74. Timor autem iste non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem 5I Joan. IV, 18. Denique ante passionem Domini, servilis timor ejus interrogatus est a femina servitutis; post resurrectionem vero Domini liberalis ejus amor ab ipso Principe libertatis 6Joan. XXI, 15: et ideo ibi turbabatur, hic tranquillabatur; ibi quem dilexerat negabat, hic quem negaverat diligebat. Sed adhuc etiam tunc amor ipse infirmus fuerat et angustus, donec eum roboraret et dilataret Spiritus sanctus. Qui posteaquam illi est abundantia gratiae largioris infusus, sic ad perhibendum de Christo testimonium quondam ejus frigidum pectus accendit, atque illa prius trepida quae veritatem suppresserant, ora reseravit, ut cum omnes in quos venerat Spiritus sanctus, linguis omnium gentium loquerentur, Judaeorum circumstantibus turbis, solus ad testimonium de Christo perhibendum praecaeteris promptius emicaret, ejusque interfectores de illius resurrectione confunderet. Si quem delectat tam suaviter sanctum tale spectaculum intueri, Actus Apostolorum legat 7Act. II-V.: ibi beatum Petrum quem negantem doluerat, stupeat praedicantem; ibi linguam illam videat ad fiduciam a diffidentia, et ad libertatem a servitute translatam, tot linguas inimicorum convertere ad Christi confessionem, quarum non valendo unam ferre, versa fuerat in negationem. Quid plura? Tantus in illo fulgor gratiae, tanta Spiritus sancti plenitudo apparebat, tanta de ore praedicantis pretiosissimae veritatis pondera procedebant, ut ingentis multitudinis adversarios interfectores Christi Judaeos faceret pro illo paratos mori, a quibus cum illo formidabat occidi. Hoc fecit Spiritus sanctus tunc missus, ante promissus. Ista Dominus magna atque miranda sua beneficia praevidebat, quando dicebat, « Et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis. Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et vos testimonium perhibebitis. » Ille quippe testimonium perhibens et testes fortissimos faciens, abstulit Christi amicis timorem, et inimicorum odium convertit in amorem.