TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hic jam cavenda est haeresis Manichaeorum, quae dicit esse quamdam naturam mali et quamdam gentem tenebrarum cum principibus suis, quae ausa est pugnare contra Deum: illum vero Deum, ne debellaret gens adversa regnum ejus, misisse contra eam tanquam viscera sua principes de luce sua; eamque gentem fuisse debellatam, unde diabolus originem ducit. Hinc dicunt ducere originem carnem nostram; et secundum hoc putant dictum a Domino, Vos a patre diabolo estis, quod essent illi velut natura mali, ducentes originem de gente contraria tenebrarum. Sic errant, sic excaecantur, sic seipsos faciunt gentem tenebrarum, credendo quod falsum est contra eum a quo creati sunt. Bona est enim omnis natura; sed vitiata est hominis natura per voluntatem malam. Quod fecit Deus non potest esse malum, si ipse homo non sit sibi malus: sed plane Creator, Creator est; creatura, creatura est; aequari creatura non potest Creatori. Discernite eum qui fecit, ab eo quod fecit. Aequari non potest fabro scamnum, aequari non potest columna structori; et tamen faber si scamnum fecit, lignum ipse non creavit. Dominus autem Deus noster quia omnipotens est, et Verbo fecit quod fecit: omnia quae fecit non habuit unde faceret, et tamen fecit. Facta sunt enim quia voluit, facta sunt quia dixit: sed facta factori comparari non possunt. Quaeris quod compares, Filium unicum agnosce. Unde ergo Judaei filii diaboli? Imitando, non nascendo. Audite Scripturae sanctae consuetudinem. Propheta dicit ad ipsos Judaeos: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea 8Ezech. XVI, 3 . Amorrhaei gens erat quaedam, unde originem Judaei non ducebant: Cethaei et ipsi gentem suam habebant, omnino alienam a genere Judaeorum. Sed quia erant impii Amorrhaei et Cethaei, Judaei autem imitati sunt impietates illorum; invenerunt sibi parentes, non de quibus nascerentur, sed quorum mores sectando pariter damnarentur. Quaeritis autem fortasse, unde ipse diabolus? Inde utique unde et caeteri Angeli. Sed caeteri Angeli in sua obedientia perstiterunt: ille inobediendo et superbiendo lapsus est angelus, et factus est diabolus.

Notes

  1. 8. Ezech. XVI, 3