Quaeri solet de hac piscatione discipulorum, cur redierint Petrus et filii Zebedaei ad id quod fuerunt priusquam a Domino vocarentur: erant enim piscatores quando eis dixit, Venite post me, et faciam vos piscatores hominum 1Matth. IV, 19 . Tunc eum quippe illi secuti sunt, ut magisterio ejus relictis omnibus adhaererent: in tantum ut cum ab eo dives ille tristis abscederet, cui dixerat, Vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesauram in coelo; et veni, sequere me, diceret ei Petrus, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te 2Id. XIX, 21, 22, 27 . Quid est ergo quod nunc quasi Apostolatu relicto fiunt quod fuerunt, et quod dimiserant repetunt, tanquam obliti quod audierant, Nemo ponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum 3Luc. IX, 62? Quod si fecissent defuncto Jesu, priusquam resurrexisset a mortuis: quod quidem non poterant, quoniam dies quo crucifixus est, totos eos tenebat attentos, usque ad ejus sepulturam, quae ante vesperam facta est; sequens autem dies erat sabbati, quando eis morem patrium servantibus, operari utique non licebat; tertio vero die Dominus resurrexit, eosque revocavit ad spem quam de illo non habere jam coeperant: tamen si tunc fecissent, putaremus eos illa quae animos eorum occupaverat, desperatione fecisse. Nunc vero post eum sibi de sepulcro redditum vivum, post oblatam suis oculis et manibus, non solum videndam, verum etiam tangendam atque palpandam redivivae carnis evidentissimam veritatem; post inspecta vulnerum loca, usque ad apostoli Thomae confessionem, qui se aliter crediturum non esse praedixerat; post acceptum ejus insufflatione Spiritum sanctum, post verba in suas aures ejus ore prolata, Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt 4Joan. XX, 21-23 : subito fiunt sicut fuerant, non hominum, sed piscium piscatores.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 1. Matth. IV, 19
- 2. Id. XIX, 21, 22, 27
- 3. Luc. IX, 62
- 4. Joan. XX, 21-23