Cum ergo dixisset, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras; Et ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham post me. Quae omnia, nisi ex quibus ille ejicitur foras? Non autem dixit, omnes, sed, omnia: non enim omnium est fides 17II Thess. III, 2. Non itaque hoc ad universitatem hominum retulit, sed ad creaturae integritatem; id est, spiritum, et animam, et corpus; et illud quo intelligimus, et illud quo vivimus, et illud quo visibiles et contrectabiles sumus. Qui enim dixit, Capillus capitis vestri non peribit 18Luc. XXI, 18 , omnia trahit post se. Aut si omnia ipsi homines intelligendi sunt, omnia praedestinata ad salutem possumus dicere: ex quibus omnibus ait nihil esse periturum, cum supra de suis ovibus loqueretur 19Joan. X, 28. Aut certe omnia hominum genera, sive in linguis omnibus, sive in aetatibus omnibus, sive in gradibus honorum omnibus, sive in diversitatibus ingeniorum omnibus, sive in artium licitarum et utilium professionibus omnibus, et quidquid aliud dici potest secundum innumerabiles differentias quibus inter se praeter sola peccata homines distant, ab excelsissimis usque ad humillimos, a rege usque ad mendicum; omnia, inquit, traham post me: ut sit caput eorum, et illi membra ejus. Sed si exaltatus, inquit, fuero a terra; hoc est, cum exaltatus fuero: non enim dubitat futurum esse quod venit implere. Hoc refertur ad illud quod superius ait, Si autem mortuum fuerit granum, multum fructum affert. Nam exaltationem suam quid aliud dixit quam in cruce passionem? Quod et ipse Evangelista non tacuit: subjunxit enim, et ait, Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus?