Si ergo gemitus columbae est, quod omnes novimus, gemunt autem columbae in amore; audite quid dicat Apostolus, et nolite mirari quia in columbae specie voluit demonstrari Spiritus sanctus: Quid enim oremus, sicut oportet, inquit, nescimus: sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus 1Rom. VIII, 26 . Quid ergo, fratres mei, hoc dicturi sumus, quia Spiritus gemit, ubi perfecta et aeterna beatitudo est ei cum Patre et Filio? Spiritus enim sanctus Deus, sicut Dei Filius Deus, et Pater Deus. Ter dixi Deus, sed non dixi tres deos: magis enim Deus ter, quam dii tres; quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus: hoc optime nostis. Non ergo Spiritus sanctus in semetipso apud semetipsum in illa Trinitate, in illa beatitudine, in illa aeternitate substantiae gemit: sed in nobis gemit, quia gemere nos facit. Nec parva res est, quod nos docet Spiritus sanctus gemere: insinuat enim nobis quia peregrinamur, et docet nos in patriam suspirare, et ipso desiderio gemimus. Cui bene est in hoc saeculo, imo qui putat quod ei bene sit, qui laetitia rerum carnalium, et abundantia temporalium, et vana felicitate exsultat, habet vocem corvi: vox enim corvi clamosa est, non gemebunda. Qui autem novit in pressura se esse mortalitatis hujus, et peregrinari se a Domino 2II Cor. V, 6, nondum tenere illam perpetuam quae nobis promissa est beatitudinem, sed habere illam in spe, habiturus in re, cum Dominus venerit in manifestatione praeclarus, qui prius in humilitate venit occultus; qui hoc novit, gemit. Et quamdiu propter hoc gemit, bene gemit: Spiritus illum docuit gemere, a columba didicit gemere. Multi enim gemunt in infelicitate terrena, vel quassati damnis, vel aegritudine corporis praegravati, vel carceribus inclusi, vel catenis colligati, vel fluctibus maris jactati, vel aliquibus inimicorum insidiis circumsepti gemunt: sed non columbae gemitu gemunt, non amore Dei gemunt, non spiritu gemunt. Ideo tales cum ab ipsis pressuris fuerint liberati, exsultant in grandibus vocibus: ubi apparet quia corvi sunt, non columbae. Merito de arca missus est corvus, et non est reversus; missa est columba; et reversa est: illas duas aves misit Noe 3Gen. VIII, 6-9. Habebat ibi corvum, habebat et columbam; utrumque hoc genus arca illa continebat: et si arca figurabat Ecclesiam, videtis utique quia necesse est ut in isto diluvio saeculi utrumque genus contineat Ecclesia, et corvum, et columbam. Qui sunt corvi? Qui sua quaerunt. Qui columbae? Qui ea quae Christi sunt quaerunt 4Philipp. II, 21.