TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De sancto Evangelio secundum Joannem, quod gestare nos videtis in manibus, jam multa audivit Charitas vestra, quae Deo donante sicut potuimus disputavimus, commendantes vobis maxime istum evangelistam de Domini divinitate, secundum quam aequalis est Patri et Filius unicus Dei, loqui elegisse, et propterea aquilae comparatum: nulla quippe avis volare altius perhibetur. Proinde quae ex ordine subsequuntur, sicut ea Dominus tractare donaverit, intentissime audite.