TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hodierna evangelica lectio, hesterni diei sequitur lectionem, quae nobis ad disputandum proponitur. In qua quidem sensus non sunt investigatione difficiles, sed digni praedicatione, digni admiratione et laudatione. Proinde locum istum Evangelii cum commendatione commemoremus potius, quam cum difficultate tractemus. Abiit enim Jesus post biduum quod fecerat in Samaria in Galilaeam ubi nutritus erat. Secutus autem Evangelista ait: Ipse enim Jesus testimonium perhibuit quia propheta in patria sua honorem non habet. Non propterea post biduum discessit Jesus de Samaria, quia honorem in Samaria non habebat: non enim Samaria patria ipsius erat, sed Galilaea. Cum ergo istam deseruisset tam cito, et ad Galilaeam venisset ubi nutritus erat; quomodo attestatur quia propheta in patria sua honorem non habet? Magis videtur attestari potuisse quod propheta in patria sua honorem non haberet, si contemneret pergere in Galilaeam, et in Samaria remansisset.